Iesus autem perrexit in montem Oliveti
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit
ad eum et sedens docebat eos
adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio
deprehensam et statuerunt eam in medio
et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in
adulterio
in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu
ergo quid dicis
haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum
Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit
eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
et iterum se inclinans scribebat in terra
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a
senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te
condemnavit
quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te
condemnabo vade et amplius iam noli peccare
iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi
qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem
vitae
dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium
perhibes testimonium tuum non est verum
respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo
de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et
quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum
sed ego et qui me misit Pater
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum
testimonium verum est
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium
perhibet de me qui misit me Pater
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque
me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem
meum sciretis
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et
nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in
peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia
dicit quo ego vado vos non potestis venire
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos
de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim
non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia
et loquor vobis
multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me
verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc
cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut
docuit me Pater haec loquor
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego
quae placita sunt ei facio semper
haec illo loquente multi crediderunt in eum
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos
manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus
umquam quomodo tu dicis liberi eritis
respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui
facit peccatum servus est peccati
servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in
aeternum
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere
quia sermo meus non capit in vobis
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud
patrem vestrum facitis
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit
eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem
vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex
fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis
utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso
veni sed ille me misit
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis
audire sermonem meum
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri
vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non
stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex
propriis loquitur quia mendax est et pater eius
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare
vos non creditis mihi
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis
quia ex Deo non estis
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene
dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico
Patrem meum et vos inhonoratis me
ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et
iudicat
amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit
mortem non videbit in aeternum
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes
Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem
meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et
prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil
est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus
noster est
et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia
non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem
eius servo
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et
vidit et gavisus est
dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes
et Abraham vidisti
dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham
fieret ego sum
tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem
abscondit se et exivit de templo